monumenta.ch > Beda Venerabilis > bmv343.280 > hlw17.152 > sectio 26 > bavPal.lat.1448.192 > uwbM.p.th.f.12.57 > csg248.114 > sectio 2 > bkeCod.15.95r > csg250.292 > bkeCod.15.74r > bmv343.174 > sectio 27 > sectio 15 > sectio 45 > bsbClm6224.208 > sectio > bmv343.217 > sectio 20 > habCod.Guelf.14.15Aug.4°.98 > sectio 53 > sectio 56 > Gregorius Turonensis, Vitae patrum, 11, 2 > bavPal.lat.1449.178 > hlw17.156 > bavPal.lat.1449.155 > csg248.121 > bnf12957.101 > bnf15074.35 > sectio 36 > bavPal.lat.1449.151 > Deuteronomium, 22 > sectio 5 > sectio 14 > bavPal.lat.1449.88 > bavPal.lat.1449.298 > sectio 24 > sectio 19 > sectio 22 > salCod.Sal.X,16.232 > sectio 23 > Marcus, 10 > sectio 171 > bmv343.281 > sectio 197 > sectio 5 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 2, 29, 1
Epistulare officium est de re familiari, aut de quotidiana conversatione aliquid scribere, et quodammodo absentes inter se praesentes fieri, dum mutuo quid aut velint, aut gestum sit, nuntiant: licet interdum confabulationis tale convivium, doctrinae quoque sale condiatur. Verum tu, dum tota in tractatibus occuparis, nihil mihi scribis, nisi quod me torqueat, et Scripturas legere compellat. Denique heri famosissima quaestione proposita, postulasti, ut, quid sentirem, statim rescriberem. Quasi vero Pharisaecorum teneam cathedram, ut quotiescumque de verbis Hebraicis iurgium est, ego arbiter et litis sequester exposcar. Non sunt suaves epistulae, quae non placentam redoleant, quas non condit Apicius, in quibus nihil de magistrorum huius temporis iure suffumat. Sed quia vector et internuntius sermonis nostri redire festinat, rem grandem celerius dicto, quam habeo: LICET DE SCRIPTURIS sanctis disputanti, non tam necessaria sint verba, quam sensus. Quod si eloquentiam quaeris , Demosthenes legendus, aut Tullius est: si Sacramenta divina, nostri codices, qui de Hebraeo in Latinum non bene resonant, pervidendi.